- PNEUMA
- PNEUMAin genere flatus, Graeca vox est, πνεῦμα. Henricus Monach. Altissiodorensis de Vita S. Germani, l. 6. p. 65.Pneumata ventorum tempestatumque tumorem.In specie, cantum notat, alias iubilum dicutm, quo non voces, sed vocum tonus logius cantando diducitur ac protrahitur, Hugo a S. Victore in Speculo, l. 1. c. 7. Unde alleluyae modicum est in sermone, multum in pneumate. In fine antiphonarum cani solitum, uti legimus in Statutis Cluniacens. Petri Venerabilis, c. 67. Per aphaeresin Neuma, ae, de quo sic Beletus Divin. Offic, c. 59. Hîc etiam notandum, quod semel diximus, Neuma soeminei generis absque P. accipro iubilo: pro spiritu autem Sancto dicitur Graece Pneuma, Pneumatis. Interim vox e Graeco nomine πνεῦμα omnino deducta est; unde recte quidam neuma dixerunt neutrô genere, pro Pneunia. Hinc Neumaticus, modulator dulcis. Crebrius tamen in feminio genere reperitur, atque etiam Neupma alicubi dicitur; unde forte le droit di neutme seu mortuarii. apud Britannos, Aremoricae in colas, quod Parochis pensitari solet, pro cantu Ecclesiastico, in obitu alicuius Parochiani. Quando vero cantari, quando omitti debeat Pneuma seu Neuma, ex sequentib. discimus. Ordinarius MS. Ecclesiae Rotomagensis, In hebdomade ista nullum neupma dicatur, in fine antiphonae. Udalricus Consuetud. Cluniacens. l. 1. c. 11. Post Alleluia, quaedam melodia neumatum cantatur, quod Sequentiam quidam appellant. Usus antiqui Ordinis Cisterciens. c. 56. In fine vero Responsionum et versuum; ad omnes Missas totum neuma dicatur. ad omnes dissonantias evitandas. Infra, Idem alleluia cum suo neumaete integro tractatur. Rupertus de Divinis Officits, l. 2. c. 2. Offerendae gravis et grandisonus imitatur cantus, quae neumis distenta frequentibus et suis fecunda versibus, quantumvis longâ iubilatione non valet satis ex Primere, quod signisicat. Belethus, c. 21. Nota interim, non debere in festo B. Mariae annuntiationis, sequentiam, quam etiam Prosam esse appellatam diximus, cantari, eriam causâ devotionis, nec unquam nisi canatur Alleluiae etc. A prosa tamen distingui videtur, apud Udalricum, l. 1. c. 13. Plures statuuntur ad prosam condinendam, quibus chorus per neumas respondet, etc Mstica huiusmodi cantus significatio indigitatur, apud Ordinarium laudatum l. c. Per neupma signisicatur suspiratio animae redemptae ad caelestem patriam. Alcuinum item de Div. Officiis, c. 33. Solet enim auctor Antiphonarii aut distinctione cantus, aut distinctione ordinis varium affectum monstrare Sanctorum: Sicut de Iohanne Symmysta fecit, perneumam circa intellectum verborum, sapientia et intellectus, in Responsorio. in medio Ecclesiae, et. Sed et Neumae, in Musica, dicebantur notae, quas Musicales hodie appellant: unde neumare, aft notas verbis Musicis decantandis superaddere. Anonymus Interpres Hugonis Reutlingensis Sacerdotis in Floribus Musica: Antiphonarium et Graduale collegit, dictavit et neumavit, seu notavit. Mox, Omissis elavibus et lineis, quae in neuma seu nota Musicali requiriuntur. Vide Guil. Monachum et Iohannem Mon. in libb. de Musica, laudatos Car. du Fresne Glossar. ut et supra ubi de Musicis Notis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.